"Liberi homines"

Placet nobis, ut liberi homines, qui non propter paupertatem sed ob vitandam reipublicae utilitatem fraudolenter ac ingeniose res suas ecclesiis delegant easque denuo sub censu

utendas recipiunt, ut, quousque ipsas res possident, hostem et reliquas publicas funciones
faciant. Quodsi iussa facere neglexerint, licentiam eos distringendi comitibus permittimus per
ipsas res, nostra non resistente emunitate, ut status et utilitas regni huiuscemodi
adinventionibus non infirmetur. 3. Volumus ut similis mensura in laicali ordine de hac re
servetur; videlicet si quis alterius proprietatem qui hostem facere potest emerit aut quovis modo
ad eum pervenerit eique ad utendum eas dimiserit, si neglegens de hoste fuerit, per ipsas res a
comite distringatur, ut in quocumque publica non minoretur utilitas.